LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 14.91.1

lat seneca phi015 perseus lat2

Liberalis noster nunc tristis est nuntiato incendio, quo Lugdunensis colonia exusta est. Movere hic casus quemlibet posset, nedum hominem patriae suae amantissimum. Quae res effecit, ut firmitatem animi sui quaerat, quam videlicet ad ea, quae timeri posse putabat, exercuit. Hoc vero tam inopinatum malum et paene inauditum non miror si sine metu fuit, cum esset sine exemplo. Multas enim civitates incendium vexavit, nullam abstulit. Nam etiam ubi hostili manu in tecta ignis inmissus est, multis locis deficit, et quamvis subinde excitetur, raro tamen sic cuncta depascitur, ut nihil ferro relinquat. Terrarum quoque vix umquam tam gravis et perniciosus fuit motus, ut tota oppida everteret. Numquam denique tam infestum ulli exarsit incendium, ut nihil alteri superesset incendio.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable