Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 15.93.12
lat seneca phi015 perseus lat2
Numquid feliciorem iudicas eum, qui summo die muneris, quam eum, qui medio occiditur? Numquid aliquem tam stulte cupidum esse vitae putas, ut iugulari in spoliario quam in harena malit? Non maiore spatio alter alterum praeeedimus praecedimus. Mors per omnes it; qui occidit, consequitur occisum. Minimum est, de quo sollicitissime agitur. Quid autem ad rem pertinet, quam diu vites, quod evitare non possis? Vale. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable