Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 15.94.23
lat seneca phi015 perseus lat2
Sana. inquit, avaritiam, et nihil habebis quod admoneas aut pauperem aut divitem, si cupiditas utriusque consedit. Quid, quod aliud est non concupiscere pecuniam, aliud uti pecunia scire? Cuius avari modum ignorant, etiam non avari usum. Tolle, inquit, errores; supervacua praecepta sunt. Falsum est. Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar; etiam remotis vitiis quid et quemadmodum debeamus facere, discendum est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable