Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 15.94.27
lat seneca phi015 perseus lat2
Si dubia sunt, inquit, quae praecipis, probationes adicere debebis; ergo illae, non praecepta proficient. Quid, quod etiam sine probationibus ipsa monentis auctoritas prodest? Sic quomodo iurisconsultorum valent responsa, etiam si ratio non redditur. Praeterea ipsa, quae praecipiuntur, per se multum habent ponderis, utique si aut carmini intexta sunt aut prosa oratione in sententiam coartata, sicut illa Catoniana: emas non quod opus est, sed quod necesse est; quod non opus est, asse carum est, qualia sunt illa aut reddita oraculo aut similia: tempori parce, te nosce. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable