LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 15.94.36

lat seneca phi015 perseus lat2

Nemo, inquit, praeceptis curat insaniam; ergo ne malitiam quidem. Dissimile est. Nam si insaniam sustuleris, sanitas redit, at si falsas opiniones exclusimus, non statim sequitur dispectus rerum agendarum. Ut sequatur, tamen admonitio conroborabit rectam de bonis malisque sententiam. Illud quoque falsum est, nihil apud insanos proficere praecepta. Nam quemadmodum sola non prosunt, sic curationem adiuvant. Et denuntiatio et castigatio insanos coercuit. De illis nunc insanis loquor, quibus mens mota est, non erepta.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable