Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 15.94.7
lat seneca phi015 perseus lat2
Efficias oportet, ut sciat pecuniam nec bonum nec malum esse; ostendas illi miserrimos divites. Efficias, ut quicquid publice expavimus, sciat non esse tam timendum quam fama circumfert, nec dolere nec mori; saepe in morte, quam pati lex est, magnum esse solacium, quod ad neminem redit; in dolore pro remedio futuram obstinationem animi, qui levius sibi facit, quicquid contumaciter passus est. Optimam doloris esse naturam, quod non potest nec qui extenditur magnus esse nec qui est magnus extendi; omnia fortiter excipienda, quae nobis mundi necessitas imperat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable