Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 15.94.8
lat seneca phi015 perseus lat2
His decretis eum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et cognoverit beatam esse vitam non quae secundum voluptatem est, sed secundum naturam, cum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpitudinem solum malum fugerit, reliqua omnia, divitias, honores, bonam valitudinem vires, imperia, scicrit scierit esse mediam partem nec bonis adnumerandam nec malis, monitorem non desiderant ad singula, qui dicat: sic incede, sic cena. Hoc viro hoc feminae, hoc marito hoc caelibi convenit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable