Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 15.94.9
lat seneca phi015 perseus lat2
Ista enim qui diligentissime monent, ipsi facere non possunt. Haec paedagogus puero, haec avia nepoti praecipit, et irascendum non esse magister iracundissimus disputat. Si ludum litterarium intraveris, scies ista, quae ingenti supercilio philosophi iactant, in puerili esse praescripto. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable