Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 15.95.10
lat seneca phi015 perseus lat2
Praeterea nulla ars contemplativa sine decretis suis est, quae Graeci vocant dogmata, nobis vel decreta licet appellare vel scita vel placita, quae et in geometria et in astronomia invenies. Philosophia autem et contemplativa est et activa; spectat simul agitque. Erras enim, si tibi illam putas tantum terrestres operas promittere; altius spirat. Totum, inquit, mundum scrutor nec me intra contubernium mortale contineo suadere vobis ac dissuadere contenta. Magna me vocant supraque vos posita: Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable