Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 15.95.25
lat seneca phi015 perseus lat2
Quid? Tu illam aestivarn aestivam nivem non putas callum iocineribus obducere? Quid? Illa ostrea, inertissimam earnem carnem caeno saginatam, nihil existimas limosae gravitatis inferre? Quid? Illud sociorum garum, pretiosam malorum piscium saniem, non credis urere salsa tabe praecordia? Quid? Illa purulenta et quae tantum non ex ipso igne in os transferuntur, iudicas sine noxa in ipsis visceribus extingui? Quam foedi itaque pestilentesque ructus sunt, quantum fastidium sui exhalantibus crapulam veterem! Scias putreseere putrescere sumpta, non concoqui.