LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 15.95.36

lat seneca phi015 perseus lat2

Quid ergo? Non quidam sine institutione subtili evaserunt probi magnosque profectus adsecuti sunt, dum nudis tantum praeceptis obsecuntur? Fateor, sed felix illis ingenium fuit et salutaria in transitu rapuit. Nam ut di inmortales nullam didicere virtutem cum omni editi et pars naturae eorum est bonos esse, ita quidam ex hominibus egregiam sortiti indolem in ea, quae tradi solent, perveniunt sine longo magisterio et honesta complexi sunt, cum primum audiere; unde ista tam rapacia virtutis ingenia vel ex se fertilia. Illis autem hebetibus et optusis aut mala consuetudine obsessis diu robigo animorum effricanda est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable