LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 15.95.61.p1

lat seneca phi015 perseus lat2

Quaedam admonitionem in philosophia desiderant, quaedam probationem et quidem multam, quia involuta sunt vixque summa diligentia ac summa subtilitate aperiuntur. Si probationes necessariae sunt, et decreta, quae veritatem argumentis colligunt. Quaedam aperta sunt, quaedam obscura: aperta, quae sensu conprehenduntur, quae memoria; obscura, quae extra haec sunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable