LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 15.95.7

lat seneca phi015 perseus lat2

Si aliae, inquit, artes contentae sunt praeceptis, contenta erit et sapientia, nam et haec ars vitae est. Atqui gubernatorem facit ille, qui praecipit: sic move gubernaculum, sic vela summitte, sic secundo vento utere, sic adverso resiste, sic dubium communemque tibi vindica. Alios quoque artifices praecepta conformant; ergo in hoc idem poterunt artifice vivendi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable