LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 15.95.72

lat seneca phi015 perseus lat2

Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisit animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sternerent, hacdinasque haedinasque pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare? Ut nullum aliud factum eius habeam, quo illum Catonibus inseram, hoc parum credimus? Censura fuit illa, non cena.

Provenance