Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 15.95.8
lat seneca phi015 perseus lat2
Omnes istae artes circa instrumenta vitae occupatae sunt, non circa totam vitam. Itaque multa illas inhibent extrinsecus et inpediunt, spes, cupiditas, timor. At haec, quae artem vitae professa est, nulla re, quo minus se exerceat, vetari potest; discutit enim inpedimenta et traicit obstantia. Vis scire, quam dissimilis sit aliarum artium condicio et huius? In illis excusatius est voluntate peccare quam casu, in hac maxima culpa est sponte delinquere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable