Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 16.97.2
lat seneca phi015 perseus lat2
Credat aliquis pecuniam esse versatam in eo iudicio, in quo reus erat P. Clodius ob id adulterium, quod cum Caesaris uxore in operto commiserat violatis religionibus eius sacrificii, quod pro populo fieri dicitur sic summotis extra consaeptum omnibus viris, ut picturae quoque masculorum animalium contegantur? Atqui dati iudicibus nummi sunt et, quod hac etiamnunc pactione turpius est, stupra insuper matronarum et adulescentulorum nobilium stilari loco exacta sunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable