Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 16.98.1
lat seneca phi015 perseus lat2
Numquam credideris felicem quemquam ex felicitate suspensum. Fragilibus innititur, qui adventicio laetus est; exibit gaudium, quod intravit. At illud ex se ortum fidele firmumque est et crescit et ad extremum usque prosequitur; cetera, quorum admiratio est vulgo, in diem bona sunt. Quid ergo? Non usui ac voluptati esse possunt? Quis negat? Sed ita, si illa ex nobis pendent, non ex illis nos. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable