LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 16.98.13.p1

lat seneca phi015 perseus lat2

Rursus ista, quae ut speciosa et felicia trahunt vulgum, a multis et saepe contempta sunt. Fabricius divitias imperator reiecit, censor notavit. Tubero paupertatem et se dignam et Capitolio iudicavit, cum fictilibus in publica cena usus ostendit debere iis hominem esse contentum, quibus di etiamnunc uterentur. Honores reppulit pater Sextius, qui ita natus, ut rem publicam deberet capessere, latum clavum divo Iulio dante non recepit. Intellegebat enim quod dari posset, et eripi posse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable