LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 16.99.16

lat seneca phi015 perseus lat2

Quid ergo est? Permittamus illis cadere, non imperemus , fluat, quantum adfectus eiecerit, non quantum poscet imitatio. Nihil vero maerori adiciamus nec illum ad alienum augeamus exemplum. Plus ostentatio doloris exigit quam dolor: quotus quisque sibi tristis est! Clarius, cum audiuntur, gemunt et taciti quietique dum secretum est, cum aliquos videre, in fletus novos excitantur. Tunc capiti suo manus ingerunt, quod potuerant facere nullo prohibente liberius, tunc mortem comprecantur sibi, tunc lectulo devolvuntur; sine spectatore cessat dolor.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable