Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 17_18.101.13
lat seneca phi015 perseus lat2
Quid huic optes nisi deos faciles? Quid sibi vult ista carminis effeminati turpitudo? Quid timoris dementissimi pactio? Quid tam foeda vitae mendicatio? Huic putes umquam recitasse Vergilium: Usque adeone mori miserum est? Optat ultima malorum, et quae pati gravissimum est extendi ac sustineri cupit; qua mercede? Scilicet vitae longioris. Quod autem vivere est diu mori? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable