Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 17_18.102.4
lat seneca phi015 perseus lat2
Quod interrogas, mi Lucili, eiusdem quaestionis est loci alterius, et ideo non hoc tantum, sed alia quoque eodem pertinentia distuleram. Quaedam enim, ut scis, moralibus rationalia inmixta sunt. Itaque illam partem rectam et ad mores pertinentem tractavi: numquid stultum sit ac supervacuum ultra extremum diem curas, transmittere, an cadant bona nostra nobiscum nihilque sit eius, qui nullus est, an ex eo, quod, cum erit, sensuri non sumus, antequam sit, aliquis fructus percipi aut peti possit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable