LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 17_18.104.24

lat seneca phi015 perseus lat2

Dominus omnium est, supra omnia est; itaque nulli se rei summittat, nihil illi videatur grave, nihil quod virum incurvet. Terribiles visu formae letumque labosque; minime quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit et tenebras perrumpere. Multa per noctem habita terrori dies vertit ad risum. Terribiles visu formae letumque labosque: egregie Vergilius noster non re dixit terribiles esse, sed visu, id est videri, non esse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable