Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 17_18.105.5
lat seneca phi015 perseus lat2
Contemptus superest, cuius modum in sua potestate habet, qui illum sibi adiunxit, qui contemnitur quia voluit, non quia debuit. Huius incommodum et artes bonae discutiunt et amicitiae eorum, qui apud aliquem potentem potentes sunt, quibus adplicari expediet, non inplicari, ne pluris remedium quam periculum constet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable