Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 17_18.105.6
lat seneca phi015 perseus lat2
Nihil tamen aeque proderit quam quiescere et minimum cum aliis loqui, plurimum secum. Est quaedam dulcedo sermonis, quae inrepit et eblanditur et non aliter quam ebrietas aut amor secreta producit. Nemo quod audierit, tacebit. Nemo quantum audierit, loquetur. Qui rem non tacuerit, non tacebit auctorem. Habet unusquisque aliquem, cui tantum credat, quantum ipsi creditum est. Ut garrulitatem suam custodiat et contentus sit unius auribus, populum faciet, si quod modo secretum erat, rumor est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable