LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 17_18.108.12.p2

lat seneca phi015 perseus lat2

Illi enim, quibus nihil satis est, admirantur, adclamant, odium pecuniae indicunt. Hunc illorum adfectum cum videris, urge, hoc preme, hoc onera relictis ambiguitatibus et syllogismis et cavillationibus et ceteris acuminis inriti ludicris. Dic in avaritiam, dic in luxuriam; cum profecisse te videris et animos audientium adfeceris, insta vehementius; veri simile non^est, quantum proficiat talis oratio remedio intenta et tota in bonum audientium versa. Facillime enim tenera conciliantur ingenia ad honesti rectique amorem et adhuc docibilibus leviterque corruptis inicit manum veritas, si advocatum idoneum nancta est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable