LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 17_18.108.19

lat seneca phi015 perseus lat2

At Pythagoras omnium inter omnia cognationem esse dicebat et animorum commercium in alias atque alias formas transeuntium. Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur. videbimus, per quas temporum vices et quando pererratis pluribus domiciliis in hominem revertatur; interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam inscii incurrere et ferro morsuve violare, si in quo cognatus aliqui spiritus hospitaretur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable