LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 17_18.108.3

lat seneca phi015 perseus lat2

Haec nobis praecipere Attalum memini, cum scholam eius opsideremus et primi veniremus et novissimi exiremus, ambulantem quoque illum ad aliquas disputationes evocaremus, non tantum paratum discentibus, sed obvium. Idem, inquit, et docenti et discenti debet esse propositum: ut ille prodesse velit, hic proficere.

Provenance