LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 17_18.108.34

lat seneca phi015 perseus lat2

Felicem deinde se putat, quod invenerit, unde visum sit Vergilio dicere: quem super ingens porta tonat caeli. Ennium hoc ait Homero subripuisse, Ennio vergilium. Esse enim apud Ciceronem in his ipsis de Re Publica hoc epigramma Enni: Si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est, Mi soli caeli maxima porta patet.

Provenance