Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 17_18.109.16
lat seneca phi015 perseus lat2
Aiunt homines plus in alieno negotio videre, vitio hoc illis evenit, quos amor sui excaecat quibusque dispectum utilitatis timor in periculis excutit; incipiet sapere securior et extra metum positus. Sed nihilominus quaedam sunt, quae etiam sapientes in alio quam in se diligentius vident. Praeterea illud dulcissimum et honestissimum idem velle atque idem nolle sapiens sapienti praestabit; egregium opus pari iugo ducet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable