Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 17_18.109.3
lat seneca phi015 perseus lat2
Quid sapiens sapienti proderit? Impetum illi dabit, occasiones actionum honestarum commonstrabit. Praeter haec aliquas cogitationes suas exprimet: docebit, quae invenerit. Semper enim etiam a sapiente restabit, quod inveniat et quo animus eius excurrat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable