Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 19.110.1
lat seneca phi015 perseus lat2
Ex Nomentano meo te saluto et iubeo habere mentem bonam, hoc est propitios deos omnis, quos habet placatos et faventes, quisquis sibi se propitiavit. Sepone in praesentia, quae quibusdam placent, unicuique nostrum paedagogum dari deum, non quidem ordinarium, sed hunc inferioris notae ex eorum numero, quos Ovidius ait de plebe deos. Ita tamen hoc seponas volo, ut memineris maiores nostros, qui crediderunt, Stoicos fuisse; singulis enim et Genium et Iunonem dederunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable