Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 19.110.3
lat seneca phi015 perseus lat2
Adhibe diligentiam tuam et intuere, quid sint res nostrae, non quid vocentur; et scies plura mala contingere nobis quam accidere. Quotiens enim felicitatis et causa et initium fuit, quod calamitas vocabatur? Quotiens magna gratulatione excepta res gradum sibi struxit in praeceps et aliquem iam eminentem adlevavit etiamnunc, tamquam adhuc ibi staret, unde tuto cadunt? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable