LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 19.110.6

lat seneca phi015 perseus lat2

Tanti putemus oculos intendere; iam apparebit, quam brevia, quam incerta, quam tuta timeantur. Talis est animorum nostrorum confusio, qualis Lucretio visa est: Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis In tenebris metuunt, ita nos in luce timemus. Quid ergo? Non omni puero stultiores sumus qui in luce timemus?

Provenance