Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 19.113.22
lat seneca phi015 perseus lat2
Quid porro? Non interrogabo illos, quam figuram habeant ista animalia? Hominis an equi an ferae? Si rotundam illis qualem deo dederint, quaeram, an et avaritia et luxuria et dementia aeque rotundae sint. Sunt enim et ipsae animalia. Si has quoque conrotundaverint, etiamnunc interrogabo, an prudens ambulatio animal sit. Necesse est confiteantur, deinde dicant ambulationem animal esse et quidem rotundum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable