LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 19.113.9

lat seneca phi015 perseus lat2

Non sunt, inquit, multa, quia ex uno religata sunt et partes unius ac membra sunt. Talem ergo faciem animi nobis proponimus, qualis est hydrae multa habentis capita, quorum unumquodque per se pugnat, per se nocet. Atqui nullum ex illis capitibus animal est, sed animalis caput, ceterum ipsa unum animal est. Nemo in Chimaera leonem animal esse dixit aut draconem; hae partes erant eius; partes autem non sunt animalia. Quid est, quo colligas iustitiam animal esse?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable