LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 19.114.1

lat seneca phi015 perseus lat2

Quare quibusdam temporibus provenerit corrupti generis oratio quaeris, et quomodo in quaedam vitia inclinatio ingeniorum facta sit, ut aliquando inflata explicatio vigeret, aliquando infracta et in morem cantici ducta? Quare alias sensus audaces et fidem egressi placuerint, alias abruptae sententiae et suspiciosae, in quibus plus intellegendum esset quam audiendum? Quare aliqua aetas fuerit, quae translationis iure uteretur inverecunde? Hoc quod audire vulgo soles, quod apud Graecos in proverbium cessit: talis hominibus fuit oratio qualis vita.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable