Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 19.114.17
lat seneca phi015 perseus lat2
Haec vitia unus aliquis inducit, sub quo tunc eloquentia est, ceteri imitantur et alter alteri tradunt. Sic Sallustio vigente anputatae sententiae et verba ante exspectatum cadentia et obscura brevitas fuere pro cultu. L. Arruntius, vir rarae frugalitatis, qui historias belli Punici scripsit, fuit Sallustianus et in illud genus nitens. Est apud Sallustium: exercitum argenta fecitt, id est, pecunia paravit. Hoc Arruntius amare coepit; posuit illud omnibus paginis. Dicit quodam loco: fugam nostris fecere. Alio loco: Hiero, rex Syracusanorum, bellum fecit. Et alio loco: quae audita Panhormitanos dedere Romanis fecere.