Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 19.114.26
lat seneca phi015 perseus lat2
Numquid enim, mi Lucili, in hoc furor est, quod nemo nostrum mortalem se cogitat, quod nemo imbecillum? In illo, quod nemo nostrum unum esse se cogitat! Aspice culinas nostras et concursantis inter tot ignes cocos; unum videri putas ventrem, cui tanto tumultu comparatur eibus cibus? Aspice veteraria nostra et plena multorum saeculorum vindemiis horrea; unum putas videri ventrem, cui tot consulum regionumque vina cluduntur? Aspice, quot locis terra vertatur, quot millia colonorum arent, fodiant; unum videri putas ventrem, cui et in Sieilia Sicilia et in Africa seritur? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable