LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 19.115.17

lat seneca phi015 perseus lat2

At felicem illum homines et divitem vocant et consequi optant, quantum ille possidet. Fateor. Quid ergo? Tu ullos esse condicionis peioris existimas quam qui habent et miseriam et invidiam? Utinam qui divitias optaturi essent, cum divitibus deliberarent! Utinam honores petituri cum ambitiosis et summum adeptis dignitatis statum! Profecto vota mutassent, cum interim illi nova suscipiunt, cum priora damnaverint. Nemo enim est, cui felicitas sua, etiam si cursu venit, satis faciat. Queruntur et de consiliis et de processibus suis maluntque semper quae reliquerunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable