LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 19.115.2.p2

lat seneca phi015 perseus lat2

Nosti comptulos iuvenes, barba et coma nitidos, de capsula totos; nihil ab illis speraveris forte, nihil solidum. Oratio cultus animi est: si circumtonsa est et fucata et manu facta, ostendit illum quoque non esse sincerum et habere aliquid fracti. Non est ornamentum virile concinnitas.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable