Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 19.116.1
lat seneca phi015 perseus lat2
Utrum satius sit modicos habere adfectus an nullos, saepe quaesitum est. Nostri illos expellunt, Peripatetici temperant. Ego non video, quomodo salubris esse aut utilis possit ulla mediocritas morbi. Noli timere; nihil corum eorum, quae tibi non vis negari, eripio. Facilem me indulgentemque praebebo rebus, ad quas tenetis et quas aut necessarias vitae aut utiles aut iucundas putas; detraham vitium. Nam cum tibi cupere interdixero, velle permittam, ut eadem illa intrepidus facias, ut certiore consilio, ut voluptates ipsas magis sentias; quidni ad te magis perventurae sint, si illis imperabis, quam si servies? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable