Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 19.117.1
lat seneca phi015 perseus lat2
Multum mihi negotii concinnabis et, dum nescis, in magnam me litem ac molestiam inpinges, qui mihi tales quaestiunculas ponis, in quibus ego nec dissentire a nostris salva gratia nec consentire salva conscientia possum. Quaeris, an verum sit, quod Stoicis placet, sapientiam bonum esse, sapere bonum non esse. Primum exponam, quid Stoicis videatur; deinde tunc dicere sententiam audebo.