LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 19.117.13

lat seneca phi015 perseus lat2

Sunt, inquit, naturae corporum, tamquam hic homo est, hic equus. Has deinde sequuntur motus animorum enuntiativi corporum. Hi habent proprium quiddam et a corporibus seductum, tamquam video Catonem ambulantem. Hoc sensus ostendit, animus credidit. Corpus est, quod video, cui et oculos intendi et animum. Dico deinde: Cato ambulat. Non corpus, inquit, est, quod nunc loquor, sed enuntiativum quiddam de corpore, quod alii effatum vocant, alii enuntiatum, alii dictum. Sic cum dicimus sapientiam, corporale quiddam intellegimus; cum dicimus sapit, de corpore loquimur. Plurimum autem interest, utrum illum dicas an de illo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable