Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 2.16.2
lat seneca phi015 perseus lat2
Itaque tibi apud me pluribus verbis aut adfirmatione iam nil opus; intellego multum te profecisse. Quae scribis, unde veniant, scio; non sunt ficta nec colorata. Dicam tamen quid sentiam: iam de te spem habeo, nondum fiduciam. Tu quoque idem facias volo; non est, quod tibi cito et facile credas. Excute te et varie scrutare et observa; illud ante omnia vide, utrum in philosophia an in ipsa vita profeceris. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable