Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 2.16.7
lat seneca phi015 perseus lat2
Iam ab initio, si te bene novi, circumspicies, quid haec epistula munusculi attulerit. Excute illam, et invenies. Non est quod mireris animum meum; adhuc de alieno liberalis sum. Quare autem alienum dixi? Quicquid bene dictum est ab ullo, meum est. Istuc quoque ab Epicuro dictum est: Si ad naturam vives, numquam eris pauper; si ad opiniones, numquam eris dives. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable