Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 2.16.9
lat seneca phi015 perseus lat2
Naturalia desideria finita sunt; ex falsa opinione nascentia ubi desinant, non habent. Nullus enim terminus falso est. Viam eunti aliquid extremum est; error inmensus est. Retrahe ergo te a vanis, et cum voles scire, quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera, num possit alicubi consistere. Si longe progresso semper aliquid longius restat, scito id naturale non esse. Vale. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable