Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 2.17.9
lat seneca phi015 perseus lat2
At necessaria deerant. Primum deesse non poterunt, quia natura minimum petit, naturae autem se sapiens accommodat. Sed si necessitates ultimae inciderunt, iamdudum exibit e vita et molestus sibi esse desinet. Si vero exiguum erit et angustum, quo possit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet: Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable