Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 2.18.2
lat seneca phi015 perseus lat2
Si te hic haberem, libenter tecum conferrem, quid existimares esse faciendum: utrum nihil ex cotidiana consuetudine movendum an, ne dissidere videremur cum publicis moribus, et hilarius cenandum et exuendam togam. Nam quod fieri nisi in tumultu et tristi tempore civitatis non solebat, voluptatis causa ac festorum dierum vestem mutavimus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable