Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 2.19.3
lat seneca phi015 perseus lat2
Deinde videbunt de isto, quibus integra sunt et prima consilia, an velint vitam per obscurum transmittere; tibi liberum non est. In medium te protulit ingenii vigor, scriptorum elegantia, clarae et nobiles amicitiae. Iam notitia te invasit. Ut in extrema mergaris ac penitus recondaris, tamen priora monstrabunt.