Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 2.19.7
lat seneca phi015 perseus lat2
Si te ad privata rettuleris, minora erunt omnia, sed affatim implebunt; at nunc plurima et undique ingesta non satiant. Utrum autem mavis ex inopia saturitatem an in copia famem? et avida felicitas est et alienae aviditati exposita. Quamdiu tibi satis nihil fuerit, ipse aliis non eris.